Anno incarnationis domini nostri Jhesu Christi DCCCCXIX cecidit Remis grando mirabilis, ovum gallinae superans magnitudine; quae vero distendebatur in latitudine, occupabat medium palmae. Sed et grandior per alia quaedam loca visa est cecidisse.
Felix o vallis Iosaphat, quae membra beatae Virginis atque Dei genitricis habere locata Digna reperta quidem, sed non abscondere mundi Digna diu stellam, divini luminis aulam, Luce coruscantem, quam splendida lilia vallant, Humano generi, rutilans quae ianua lucis Effulsit, coelique palatia celsa reclusit.
Si Maro, Naso, Cato, Flaccus, Lucanus, Homerus, Tullius, et Macer, Cicero, sive Plato; Sedulius, nec non Prudentius, atque Iuvencus, Seu Fortunatus, Prosper et ipse foret:
Sola Scripturarum ars est, quam sibi omnes passim vindicant. Scribimus indocti, doctique poemata passim (Ibid.). Hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista verbosus, hanc universi praesumunt, lacerant, docent, antequam discant. Alii adducto supercilio, grandia verba trutinantes, inter mulierculas de sacris litteris philosophantur. Alii discunt, proh pudor, a feminis, quod viros doceant: et ne parum hoc sit, quadam facilitate verborum, imo audacia edisserunt aliis, quod ipsi non intelligunt. Taceo de mei similibus, qui si forte ad Scripturas sanctas, post saeculares litteras venerint; et sermone composito aurem populi mulserint, quidquid dixerint, hoc legem Dei putant: nec scire dignantur, quid Prophetae, quid Apostoli...